I recently wrote these stories for the students in my Latin I class using Fr. Most’s Latin by the Natural Method, Vol. 1. These stories use the vocabulary from the textbook, with one or two extra words I needed and which are easy to look up or grasp intuitively from context.
In a way, these stories are inside jokes for people using this textbook. They’re simple, readable Latin for all beginners (who have studied the past tense), but these particular items make much more sense when used in the context of the textbook! They should be enjoyed after a student has worked through the lessons marked–

- After Lectio 11
Fabula De Maria et Aliis
Agnus parvus in agro magno fuit. Isabélla in foro stetit. Agnus non stetit in foro cum Isabélla. Isabella enim amávit fora, sed agnus non amávit fora. (Agnus tímuit fora!) Agnus étiam non amávit Isabéllam. Quem amávit agnus? Amávit Maríam! Et María étiam amávit agnum.
María vóluit vidére agnum. María venit in magnum agrum et invénit agnum. Marcus venit in forum et vidit Isabéllam. Marcus non vóluit vidére Isabéllam. Vóluit vidére Maríam! Marcus enim amávit Maríam valde. Isabélla dixit quod María fuit in agro cum agno. Marcus venit in agrum et pótuit inveníre Maríam (étiam agnum!). Marcus dixit, “Amo te!” et agnus dixit, “Baa!”
- After Lectio 13
De Agnis et Porcis
Vidérunt.
Agni vidérunt.
Agni vidérunt porcos.
Agni vidérunt porcos malos.
Agni vidérunt porcos malos in návibus.
Porci mali odérunt agnos bonos, et voluérunt habere bellum ferox. Agni stetérunt in agro parvo. Timuerunt! Porci ex navibus venérunt in terra et invenérunt agrum parvum. Agni timuérunt porcos, sed scivérunt bellum habére nunc fuit necésse.
Ante bellum, porci creáverant unum porcum magnum Imperatórem. Imperátor porcus ferox fuit et fortis. Agni voluérunt cápere magnum Imperatórem. Sed agni parvi non habuit exércitum. Habuérunt álium bonum—habuérunt amícum bonum. Amícum bonum et magnum habuérunt–amícus enim fuit elephans! Et elephans étiam hábuit multos amícos magnos—álios elephántes. Elephántes voluérunt serváre agnos, et venérunt in agrum cum ódio pugnáre contra porcos!
Imperator porcus, et alii porci, timuerunt valde quando elephantes vidérunt.
Elephans primus iecit imperatórem porcum in mare, et porcus imperátor cécidit in aquam. Álii porci exclamavérunt et paravérunt rursus venire in naves. Sed agni et elephantes cepérunt porcos et naves.
Nunc porci voluérunt pacem, et agni habuérunt victoriam. (Et elephántes paravérunt dare auxílium íterum—nunc enim est Secúndum Bellum Punicum! )
De Rege Bono et Solo
Olim rex solus fuit. Rex dúcere in matrimónium féminam bonam vóluit. Sed multae feminae in terra feroces fuérunt. Étiam malae fuérunt.

Rex bonus et fortis fuit—sed rex non fuit bonus consiliis. Hábuit primum consílium: inveníre et cápere féminam bonam ex ália terra bona. Consílium primum malum fuit, et factum non est. Hábuit secúndum consílium, étiam malum: paráre insídias multas cum cibo. Consílium secúndum malum fuit et étiam non factum est—vir bonus enim vénerat ad regem cum consílio bono.
Consílium bonum dixit vir. Dixit quod rex habuit flumen frigidum in terra…et vir dixit multas álias res. Rex bonus amávit tertium consilium, et dixit quod bonum fuit. Multa pecúnia data est, et vir cum consilio laetus fuit.
Consílium tértium factum est. Rex venit in aquam frígidam, et remánsit in aqua. Quando femina venit ad flumen, rex exclamávit. Fémina bona fuit, et vidit regem frígidum. Auxílium a femina promissum est. Rursus femina venit cum patre. Auxilium datum est. Rex laetus fuit et rogávit féminam esse reginam.
Nunc fémina laeta fuit, étiam plebs et patricii laeti fuerunt—et rex cum regína bona regnávit bene per multos annos.
Finis
Fruimini! (Y’all enjoy!) More to come!
Leave a Reply